Gaudeamus igitur
1. Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus,
post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
[: nos habebit humus. :]
2. Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere?
Vadite ad superos, transite ad inferos,
[: ubi iam fuere. :]
3. Vita nostra brevis est, brevi finietur,
venit mors velociter, rapit nos atrociter,
[: nemini parcetur. :]
4. Vivat academia, vivant professores,
vivat membrum quodlibet, vivant membra qaelibet,
[: semper sint in flore. :]
5. Vivant omnes virgines faciles, formosae!
Vivant et mulieres, tenerae amabiles,
[: bonae laboriosae! :]
6. Vivat et res publica et qui illam regit!
Vivat nostra civitas, maecenatum caritas
[: quae nos hic protegit! :]
7. Pereat tristitia! Pereant osores!
Pereat diabolus, quivis antiburschius,
[: atque irrisores! :]